Α. Να μεταφράσετε τα αποσπάσματα:
41. Curius et Fabricius, antiquissimi viri, et his antiquiores Horatii plane ac dilucide cum suis locuti sunt; non Sicanorum aut Pelasgorum, qui primi coluisse Italiam dicuntur, sed aetatis suae verbis utebantur. Tu autem, proinde quasi cum matre Evandri nunc loquaris, sermone abhinc muitis annis iam absoleto uteris, quod neminem scire atque intellegere vis, quae dicas. Quin, homo inepte, taces, ut consequaris, quod vis?
47. Etsi super vestem earum deprehendit canos, tamen Augustus dissimulavit eos vidisse et aliis sermonibus tempus extraxit, donec induxit mentionem aetatis.Tum interrogavit filiam, utrum post aliquot annos cana esse mallet an calva. Cum illa respondisset «ego, pater, cana esse maio», mendacium illi pater obiecit: «Non dubito quin calva esse nolis. Quid ergo non times ne istae te calvam faciant?»